Trouvé 162 Résultats pour: iniquitatem
Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. (Liber Psalmorum 6, 9)
Ecce parturiit injustitiam ; concepit dolorem, et peperit iniquitatem. (Liber Psalmorum 7, 15)
Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. (Liber Psalmorum 10, 6)
Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? (Liber Psalmorum 13, 4)
Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. (Liber Psalmorum 27, 3)
muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione. (Liber Psalmorum 30, 19)
Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ: malitiam autem non odivit. (Liber Psalmorum 35, 5)
Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare. (Liber Psalmorum 35, 13)
Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem: (Liber Psalmorum 36, 1)
Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo. (Liber Psalmorum 37, 19)
A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo. (Liber Psalmorum 38, 12)
Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur. (Liber Psalmorum 40, 7)