Trouvé 264 Résultats pour: judicium/page/1/page/7/page/21/page/22/page/6/page/21/page/22
Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. (Liber Genesis 18, 19)
Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. (Liber Genesis 18, 25)
Non declinabis in judicium pauperis. (Liber Exodus 23, 6)
Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper. (Liber Exodus 28, 30)
Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 24, 22)
Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ. (Liber Numeri 15, 15)
Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. (Liber Numeri 27, 4)
Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. (Liber Deuteronomii 1, 17)
Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum. (Liber Deuteronomii 10, 18)
Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 17, 8)
Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: (Liber Deuteronomii 18, 3)
Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit: (Liber Deuteronomii 22, 28)