Trouvé 69 Résultats pour: lignum

  • Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Præcidit ergo lignum, et misit illuc: natavitque ferrum, (Liber II Regum 6, 6)

  • Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum: (Liber II Regum 17, 10)

  • Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium. (Liber I Paralipomenon 20, 5)

  • A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur. (Liber Esdrae 6, 11)

  • Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. (Liber Esther 7, 9)

  • Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. (Liber Iob 14, 7)

  • Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. (Liber Iob 24, 20)

  • reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. (Liber Iob 41, 18)

  • Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)

  • Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. (Liber Psalmorum 104, 33)

  • Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus. (Liber Proverbiorum 3, 18)

  • Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est. (Liber Proverbiorum 11, 30)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina