Trouvé 66 Résultats pour: mandatum

  • Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. (Evangelium secundum Ioannem 14, 31)

  • Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. (Epistula ad Romanos 7, 8)

  • Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. (Epistula ad Romanos 7, 9)

  • Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. (Epistula ad Romanos 7, 10)

  • Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. (Epistula ad Romanos 7, 11)

  • Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. (Epistula ad Romanos 7, 12)

  • Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)

  • Nam: Non adulterabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum. (Epistula ad Romanos 13, 9)

  • Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: (Epistula ad Ephesios 6, 2)

  • ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi, (Epistula I ad Timotheum 6, 14)

  • Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. (Epistula ad Hebraeos 7, 5)

  • Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina