Trouvé 77 Résultats pour: mors primogeniti
Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est. (Liber Ecclesiasticus 37, 21)
a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. (Liber Ecclesiasticus 38, 19)
Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt: (Liber Ecclesiasticus 39, 35)
Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: (Liber Ecclesiasticus 40, 9)
O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: (Liber Ecclesiasticus 41, 1)
O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, (Liber Ecclesiasticus 41, 3)
Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent ; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. (Liber Isaiae 14, 30)
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 18)
quia ascendit mors per fenestras nostras ; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis. (Liber Ieremiae 9, 21)
Res. Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est. (Lamentationes 1, 20)
Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? (Prophetia Ezechielis 18, 23)
Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. (Prophetia Danielis 13, 22)