Trouvé 12486 Résultats pour: os
Et divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci. (Liber Genesis 14, 15)
Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. (Liber Genesis 14, 17)
At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, (Liber Genesis 14, 18)
et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. (Liber Genesis 14, 20)
Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, (Liber Genesis 14, 22)
Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. (Liber Genesis 15, 7)
At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? (Liber Genesis 15, 8)
Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit. (Liber Genesis 15, 10)
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. (Liber Genesis 15, 12)
Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. (Liber Genesis 15, 13)
Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. (Liber Genesis 15, 14)
Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. (Liber Genesis 15, 15)