Trouvé 242 Résultats pour: regnum Israël idololatria
Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me: quia filius mortis est. (Liber I Samuelis 20, 31)
Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël: (Liber I Samuelis 24, 21)
Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David: (Liber I Samuelis 28, 17)
ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël et super Judam, a Dan usque Bersabee. (Liber II Samuelis 3, 10)
Quod cum audisset David rem jam gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner: (Liber II Samuelis 3, 28)
Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël. (Liber II Samuelis 5, 12)
Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus. (Liber II Samuelis 7, 12)
Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. (Liber II Samuelis 7, 16)
Et ait rex: Ubi est filius domini tui? Responditque Siba regi: Remansit in Jerusalem, dicens: Hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei. (Liber II Samuelis 16, 3)
Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul: quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui: et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es. (Liber II Samuelis 16, 8)
Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis. (Liber I Regum 2, 12)
Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis Israël sibi in regem : sed translatum est regnum, et factum est fratris mei : a Domino enim constitutum est ei. (Liber I Regum 2, 15)