Trouvé 518 Résultats pour: verbum Dei Israel
Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)
Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. (Actus Apostolorum 19, 10)
Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur. (Actus Apostolorum 19, 20)
Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere. (Actus Apostolorum 22, 22)
Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, (Actus Apostolorum 28, 25)
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ: (Epistula ad Romanos 9, 6)
Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius. (Epistula ad Romanos 9, 9)
Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram: (Epistula ad Romanos 9, 28)
Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. (Epistula ad Romanos 10, 8)
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Epistula ad Romanos 10, 17)
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit? (Epistula I ad Corinthios 14, 36)