Trouvé 209 Résultats pour: Abram et Lot oves et boves et Sodomam et Gomorrham
et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)
et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris (Evangelium secundum Matthaeum 25, 33)
tunc dicit illis Jesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)
et exiens vidit multam turbam Jesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et cœpit docere illos multa (Evangelium secundum Marcum 6, 34)
et ait eis Jesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves (Evangelium secundum Marcum 14, 27)
quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quæ perierat donec inveniat illam (Evangelium secundum Lucam 15, 4)
et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes (Evangelium secundum Ioannem 2, 14)
et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes ejecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit æs et mensas subvertit (Evangelium secundum Ioannem 2, 15)
huic ostiarius aperit et oves vocem ejus audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas (Evangelium secundum Ioannem 10, 3)
et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem ejus (Evangelium secundum Ioannem 10, 4)
omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves (Evangelium secundum Ioannem 10, 8)
mercennarius et qui non est pastor cujus non sunt oves propriæ videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves (Evangelium secundum Ioannem 10, 12)