Trouvé 882 Résultats pour: Filius Dei
ait Jesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahæ (Evangelium secundum Lucam 19, 9)
venit enim Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat (Evangelium secundum Lucam 19, 10)
David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius ejus est (Evangelium secundum Lucam 20, 44)
et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen væ illi homini per quem traditur (Evangelium secundum Lucam 22, 22)
ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei (Evangelium secundum Lucam 22, 69)
dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum (Evangelium secundum Lucam 22, 70)
Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit (Evangelium secundum Ioannem 1, 18)
et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei (Evangelium secundum Ioannem 1, 34)
et adduxit eum ad Jesum intuitus autem eum Jesus dixit tu es Simon filius Johanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus (Evangelium secundum Ioannem 1, 42)
respondit ei Nathanaël et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israël (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)
et nemo ascendit in cælum nisi qui descendit de cælo Filius hominis qui est in cælo (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
venit ergo iterum in Cana Galilææ ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cujus filius infirmabatur Capharnaum (Evangelium secundum Ioannem 4, 46)