Trouvé 113 Résultats pour: Gratia divina
et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati (Epistula ad Ephesios 2, 5)
gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est (Epistula ad Ephesios 2, 8)
hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus (Epistula ad Ephesios 3, 1)
mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi (Epistula ad Ephesios 3, 8)
hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi (Epistula ad Ephesios 3, 14)
unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 7)
gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione (Epistula ad Ephesios 6, 24)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula ad Philippenses 1, 2)
his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro (Epistula ad Colossenses 1, 2)
verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo (Epistula ad Colossenses 3, 16)
sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Epistula ad Colossenses 4, 6)
salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen (Epistula ad Colossenses 4, 18)