Trouvé 494 Résultats pour: Pan
cum in Hispaniam proficisci cœpero spero quod præteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero (Epistula ad Romanos 15, 24)
hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam (Epistula ad Romanos 15, 28)
nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur (Epistula I ad Corinthios 9, 13)
calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est (Epistula I ad Corinthios 10, 16)
quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur (Epistula I ad Corinthios 10, 17)
ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur accepit panem (Epistula I ad Corinthios 11, 23)
quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat (Epistula I ad Corinthios 11, 26)
itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini (Epistula I ad Corinthios 11, 27)
probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat (Epistula I ad Corinthios 11, 28)
qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum præstabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ (Epistula II ad Corinthios 9, 10)
timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quæ est in Christo (Epistula II ad Corinthios 11, 3)
neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 8)