Trouvé 139 Résultats pour: Pede Arcam
veneruntque cuncti senes ex Israël et tulerunt sacerdotes arcam (Liber I Regum 8, 3)
et portaverunt arcam Domini et tabernaculum fœderis et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitæ (Liber I Regum 8, 4)
rex autem Salomon et omnis multitudo Israël quæ convenerat ad eum gradiebatur cum illo ante arcam et immolabant oves et boves absque æstimatione et numero (Liber I Regum 8, 5)
et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin (Liber I Regum 8, 6)
siquidem cherubin expandebant alas super locum arcæ et protegebant arcam et vectes ejus desuper (Liber I Regum 8, 7)
et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul (Liber I Paralipomenon 13, 3)
congregavit ergo David cunctum Israël a Sior Ægypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim (Liber I Paralipomenon 13, 5)
et ascendit David et omnis vir Israël ad collem Cariathiarim quæ est in Juda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen ejus (Liber I Paralipomenon 13, 6)
inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab Oza autem et fratres ejus minabant plaustrum (Liber I Paralipomenon 13, 7)
cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam (Liber I Paralipomenon 13, 9)
iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo (Liber I Paralipomenon 13, 10)
et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei (Liber I Paralipomenon 13, 12)