Trouvé 184 Résultats pour: Templum Hierosolyma Ierusalem
adsumpsit autem Jesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis (Evangelium secundum Lucam 18, 31)
et his dictis præcedebat ascendens in Hierosolyma (Evangelium secundum Lucam 19, 28)
et ingressus in templum cœpit eicere vendentes in illo et ementes (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
et prædicari in nomine ejus pænitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma (Evangelium secundum Lucam 24, 47)
et prope erat pascha Judæorum et ascendit Hierosolyma Jesus (Evangelium secundum Ioannem 2, 13)
respondit Jesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
dixerunt ergo Judæi quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)
jam autem die festo mediante ascendit Jesus in templum et docebat (Evangelium secundum Ioannem 7, 14)
et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)
erat autem Bethania juxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim (Evangelium secundum Ioannem 11, 18)
proximum autem erat pascha Judæorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)
in crastinum autem turba multa quæ venerat ad diem festum cum audissent quia venit Jesus Hierosolyma (Evangelium secundum Ioannem 12, 12)