Trouvé 3552 Résultats pour: man
non enim in manufactis sanctis Jesus introjit exemplaria verorum sed in ipsum cælum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis (Epistula ad Hebraeos 9, 24)
horrendum est incidere in manus Dei viventis (Epistula ad Hebraeos 10, 31)
nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam (Epistula ad Hebraeos 10, 34)
fide Joseph moriens de profectione filiorum Israël memoratus est et de ossibus suis mandavit (Epistula ad Hebraeos 11, 22)
majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem (Epistula ad Hebraeos 11, 26)
propter quod remissas manus et soluta genua erigite (Epistula ad Hebraeos 12, 12)
quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quæ sunt inmobilia (Epistula ad Hebraeos 12, 27)
caritas fraternitatis maneat (Epistula ad Hebraeos 13, 1)
quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra (Epistula ad Hebraeos 13, 11)
non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus (Epistula ad Hebraeos 13, 14)
propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiæ in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras (Epistula Iacobi 1, 21)
qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit (Epistula Iacobi 1, 25)