Trouvé 130 Résultats pour: mendacia lingua dolus
nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est (Epistula I ad Corinthios 14, 14)
gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor (Epistula I ad Corinthios 14, 18)
sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua (Epistula I ad Corinthios 14, 19)
sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Epistula ad Philippenses 2, 11)
ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit (Epistula Iacobi 3, 5)
et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quæ maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna (Epistula Iacobi 3, 6)
qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius (Epistula I Petri 2, 22)
filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate (Epistula I Ioannis 3, 18)
et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum et aperire signacula ejus quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione (Apocalypsis Ioannis 5, 9)