Trouvé 199 Résultats pour: mulier
et ecce mulier quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti ejus (Evangelium secundum Matthaeum 9, 20)
at Jesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora (Evangelium secundum Matthaeum 9, 22)
aliam parabolam locutus est eis simile est regnum cælorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus donec fermentatum est totum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 33)
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a dæmonio vexatur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 22)
tunc respondens Jesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora (Evangelium secundum Matthaeum 15, 28)
novissime autem omnium et mulier defuncta est (Evangelium secundum Matthaeum 22, 27)
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 7)
et mulier quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim (Evangelium secundum Marcum 5, 25)
mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem (Evangelium secundum Marcum 5, 33)
mulier enim statim ut audivit de eo cujus habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes ejus (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
erat autem mulier gentilis Syrophœnissa genere et rogabat eum ut dæmonium eiceret de filia ejus (Evangelium secundum Marcum 7, 26)
et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier (Evangelium secundum Marcum 12, 22)