Trouvé 158 Résultats pour: sapientia Dei
ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia (Liber Proverbiorum 11, 2)
inter superbos semper jurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia (Liber Proverbiorum 13, 10)
sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans (Liber Proverbiorum 14, 8)
in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet (Liber Proverbiorum 14, 33)
in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in finibus terræ (Liber Proverbiorum 17, 24)
non est sapientia non est prudentia non est consilium contra Dominum (Liber Proverbiorum 21, 30)
sapientia ædificabitur domus et prudentia roborabitur (Liber Proverbiorum 24, 3)
excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum (Liber Proverbiorum 24, 7)
stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum (Liber Proverbiorum 30, 2)
locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et præcessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit (Liber Ecclesiastes 1, 16)
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem (Liber Ecclesiastes 1, 18)
et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum (Liber Ecclesiastes 2, 9)