pronađen 269 Rezultati za: Achab propheta Ioas Iorão

  • Reliqua vero gestorum Achab et universa, quae fecit, et domus eburnea, quam aedificavit, cunctaeque urbes, quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber I Regum 22, 39)

  • Dormivit ergo Achab cum patribus suis; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. (Liber I Regum 22, 40)

  • Iosaphat vero filius Asa regnare coeperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel; (Liber I Regum 22, 41)

  • Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “Vadant servi mei cum servis tuis in navibus”. Et noluit Iosaphat. (Liber I Regum 22, 50)

  • Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)

  • Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab. (Liber II Regum 1, 1)

  • Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)

  • Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus, quod habebat cum rege Israel. (Liber II Regum 3, 5)

  • Et ait Iosaphat: “Estne hic propheta Domini, ut interrogemus Dominum per eum?”. Et respondit unus de servis regis Israel: “Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae”. (Liber II Regum 3, 11)

  • accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei: “Si rem grandem dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis quia nunc dixit tibi: “Lavare et mundaberis!””. (Liber II Regum 5, 13)

  • Dixitque unus servorum eius: “Nequaquam, domine mi rex. Sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba, quaecumque locutus fueris in conclavi tuo”. (Liber II Regum 6, 12)

  • Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel — Iosaphat autem erat rex Iudae — regnavit Ioram filius Iosaphat regis Iudae. (Liber II Regum 8, 16)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina