pronađen 75 Rezultati za: Baptista Maria Virgo/page/1/page/3
Et vocavit Deus aridam Terram congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. (Liber Genesis 1, 10)
puella decora nimis, virgo et incognita viro. Descendit ad fontem et implevit hydriam ac revertebatur. (Liber Genesis 24, 16)
ecce sto iuxta fontem aquae; et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: "Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua"; (Liber Genesis 24, 43)
Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15, 20)
Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Aethiopissam (Liber Numeri 12, 1)
nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, (Liber Numeri 12, 10)
Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. (Liber Numeri 12, 15)
Veneruntque filii Israel et omnis congregatio in de sertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco. (Liber Numeri 20, 1)
Et angustiatus est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea. (Liber II Samuelis 13, 2)
Dixerunt ergo ei servi sui: “Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem”. (Liber I Regum 1, 2)
Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion; post tergum tuum caput movit filia Ierusalem. (Liber II Regum 19, 21)
Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. (Liber I Paralipomenon 5, 29)