pronađen 179 Rezultati za: Cultus sanctitas peccati sacrificium offer
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. (Epistula ad Romanos 8, 2)
Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)
qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, (Epistula ad Romanos 9, 4)
Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. (Epistula I ad Corinthios 15, 56)
Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit! (Epistula ad Galatas 2, 17)
Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis; (Epistula ad Philippenses 2, 17)
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud “hodie” vocatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati; (Epistula ad Hebraeos 3, 13)
Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi. (Epistula ad Hebraeos 9, 1)
Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est. (Epistula ad Hebraeos 9, 26)
magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem, (Epistula ad Hebraeos 11, 25)
quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus, (Epistula I Petri 3, 3)