pronađen 1409 Rezultati za: Dixit

  • is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium”. (Actus Apostolorum 21, 11)

  • Et cum coepisset induci in castra, Paulus dicit tribuno: “Si licet mihi loqui aliquid ad te?”. Qui dixit: “Graece nosti? (Actus Apostolorum 21, 37)

  • Et dixit Paulus: “Ego homo sum quidem Iudaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps; rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum”. (Actus Apostolorum 21, 39)

  • “Viri fratres et patres, audi te a me, quam ad vos nunc reddo, rationem”. 2 Cum audissent autem quia Hebraea lingua loquebatur ad illos, magis praestiterunt silentium. Et dixit: (Actus Apostolorum 22, 1)

  • Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”. (Actus Apostolorum 22, 10)

  • veniens ad me et astans dixit mihi: “Saul frater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum. (Actus Apostolorum 22, 13)

  • At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius, (Actus Apostolorum 22, 14)

  • Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te””. (Actus Apostolorum 22, 21)

  • Et cum astrinxissent eum loris, dixit astanti centurioni Paulus: “Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare?”. (Actus Apostolorum 22, 25)

  • Accedens autem tribunus dixit illi: “Dic mihi, tu Romanus es?”. At ille dixit: “Etiam”. (Actus Apostolorum 22, 27)

  • Tunc Paulus ad eum dixit: “Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti?”. (Actus Apostolorum 23, 3)

  • Dixit autem Paulus: “Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum; scriptum est enim: “Principem populi tui non maledices””. (Actus Apostolorum 23, 5)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina