pronađen 58 Rezultati za: Exodus fugit/page/3/page/4/page/3/page/2/page/2
illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, dixit: “Dormi mecum”. Qui, relicto in manu illius pallio, fugit et egressus est foras. (Liber Genesis 39, 12)
et audisset vocem meam, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras”. (Liber Genesis 39, 15)
cumque audisset me clamare, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras”. (Liber Genesis 39, 18)
At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium dicens: “Ne forte et nos terra deglutiat”. (Liber Numeri 16, 34)
Fugit autem Adonibezec, quem persecuti comprehenderunt, caesis pollicibus manuum eius ac pedum. (Liber Iudicum 1, 6)
Quae cum Ioatham dixisset, fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui. (Liber Iudicum 9, 21)
Pugnaverunt ergo Philisthim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum; et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta milia peditum. (Liber I Samuelis 4, 10)
Respondens autem, qui nuntiabat: “Fugit, inquit, Israel coram Philisthim, et ruina magna facta est in populo; insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est”. (Liber I Samuelis 4, 17)
Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa. (Liber I Samuelis 19, 10)
Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: “Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam?”. (Liber I Samuelis 20, 1)
Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth. (Liber I Samuelis 21, 11)
Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc. (Liber I Samuelis 22, 1)