pronađen 217 Rezultati za: Latin Verse Bible Study: De lege legis
Dicite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non auditis? (Epistula ad Galatas 4, 21)
Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. (Epistula ad Galatas 5, 3)
Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. (Epistula ad Galatas 5, 4)
Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. (Epistula ad Galatas 5, 18)
secundum aemulationem persequens ecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela. (Epistula ad Philippenses 3, 6)
et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide; (Epistula ad Philippenses 3, 9)
volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant. (Epistula I ad Timotheum 1, 7)
Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit. (Epistula ad Titum 3, 13)
Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat. (Epistula ad Hebraeos 7, 12)
Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. (Epistula Iacobi 1, 25)
si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. (Epistula Iacobi 2, 9)
Qui enim dixit: “Non moechaberis”, dixit et: “Non occides”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis. (Epistula Iacobi 2, 11)