pronađen 62 Rezultati za: Pascha Commemoratio
Et misit Petrum et Ioannem dicens: “Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus”. (Evangelium secundum Lucam 22, 8)
Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. (Evangelium secundum Lucam 22, 11)
Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Lucam 22, 13)
Et ait illis: “Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. (Evangelium secundum Lucam 22, 15)
Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 2, 13)
Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. (Evangelium secundum Ioannem 2, 23)
Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 4)
Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. (Evangelium secundum Ioannem 11, 55)
Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. (Evangelium secundum Ioannem 18, 28)
Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum?”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 39)
quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo. (Actus Apostolorum 12, 4)
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus! (Epistula I ad Corinthios 5, 7)