pronađen 82 Rezultati za: Verbo
qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis, (Epistula ad Hebraeos 1, 3)
Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint. (Epistula ad Hebraeos 11, 3)
Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius. (Epistula Iacobi 1, 18)
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)
et “lapis offensionis et petra scandali”; qui offendunt verbo non credentes, in quod et positi sunt. (Epistula I Petri 2, 8)
Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, (Epistula I Petri 3, 1)
Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo, (Epistula II Petri 3, 5)
caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt igni, servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum. (Epistula II Petri 3, 7)
Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae (Epistula I Ioannis 1, 1)
Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate. (Epistula I Ioannis 3, 18)