pronađen 34 Rezultati za: impium
Iniquitates suae capient impium, et funibus peccatorum suorum constringetur. (Liber Proverbiorum 5, 22)
Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium. (Liber Proverbiorum 8, 7)
Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit; et, qui arguit impium, sibi maculam generat. (Liber Proverbiorum 9, 7)
Universa secundum proprium finem operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)
Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Dominum. (Liber Proverbiorum 17, 15)
Aufer impium de conspectu regis, et firmabitur iustitia thronus eius. (Liber Proverbiorum 25, 5)
Qui derelinquunt legem, laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum. (Liber Proverbiorum 28, 4)
Abominantur iusti virum impium; et abominantur impii eos, qui recta sunt via. (Liber Proverbiorum 29, 27)
et dixi in corde meo: “Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio”. (Liber Ecclesiastes 3, 17)
Non est in hominis potestate dominari super spiritum nec cohibere spiritum, nec habet potestatem supra diem mortis, nec ulla remissio est ingruente bello, neque salvabit impietas impium. (Liber Ecclesiastes 8, 8)
Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium. (Liber Ecclesiasticus 22, 18)
de lege Altissimi et testamento et de iudicio, iustificans impium, (Liber Ecclesiasticus 42, 2)