pronađen 110 Rezultati za: lingua
Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicebant inter gentes: “Magnificavit Dominus facere cum eis”. (Liber Psalmorum 126, 2)
adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non praeposuero Ierusalem in capite laetitiae meae. (Liber Psalmorum 137, 6)
quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia. (Liber Psalmorum 139, 4)
ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae; (Liber Proverbiorum 6, 24)
Argentum electum lingua iusti, cor autem impiorum pro nihilo. (Liber Proverbiorum 10, 20)
Os iusti germinabit sapientiam, lingua prava abscindetur. (Liber Proverbiorum 10, 31)
Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est. (Liber Proverbiorum 12, 18)
Labium veritatis firmum erit in perpetuum, ad momentum autem lingua mendacii. (Liber Proverbiorum 12, 19)
Lingua sapientium stillat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam. (Liber Proverbiorum 15, 2)
Lingua placabilis lignum vitae, sed obliquitas in ea conteret spiritum. (Liber Proverbiorum 15, 4)
Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento impingetur ad laqueos mortis. (Liber Proverbiorum 21, 6)
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet ossa. (Liber Proverbiorum 25, 15)