pronađen 17 Rezultati za: planctum

  • Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius; (Liber II Samuelis 1, 17)

  • Ieremias fecit planctum super Iosiam; et omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in Lamentationibus. (Liber II Paralipomenon 35, 25)

  • Convertisti planctum meum in choros mihi, conscidisti saccum meum et accinxisti me laetitia, (Liber Psalmorum 30, 12)

  • Ascendit filia Dibon ad excelsa in planctum; super Nabo et super Medaba Moab ululavit; in cunctis capitibus eius calvitium, omnis barba rasa. (Liber Isaiae 15, 2)

  • Et vocavit Dominus, Deus exercituum, in die illa ad fletum et ad planctum, ad calvitium et ad cingendum saccum; (Liber Isaiae 22, 12)

  • Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. (Liber Ieremiae 6, 26)

  • Tonde capillum tuum et proice et sume in collibus planctum, quia sprevit Dominus et proiecit generationem furoris sui. (Liber Ieremiae 7, 29)

  • Super montes assumam fletum ac lamentum et super pascua deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audiunt vocem gregis; a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt, recesserunt. (Liber Ieremiae 9, 9)

  • Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et assumant aures vestrae sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum. (Liber Ieremiae 9, 19)

  • Et tu, assume planctum super principes Israel (Prophetia Ezechielis 19, 1)

  • Et egressus est ignis de virga ramorum eius, qui fructum eius comedit; et non fuit in ea virga fortis, sceptrum regni”. Planctus est, et erit in planctum. (Prophetia Ezechielis 19, 14)

  • Et factus est sermo Domini ad me dicens: “Fili hominis, leva planctum super regem Tyri (Prophetia Ezechielis 28, 11)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina