pronađen 55 Rezultati za: regnare Joán
quibus vero vellent auxilio esse et regnare, regnabant; quos autem vellent, amovebant; et exaltati sunt valde. (Liber I Maccabaeorum 8, 13)
et committunt uni homini regnare eis per singulos annos et dominari universae terrae suae, et omnes oboediunt uni, et non est invidia neque zelus inter eos. (Liber I Maccabaeorum 8, 16)
Et quaesivit Tryphon regnare Asiae et imponere sibi diadema et extendere manum in Antiochum regem. (Liber I Maccabaeorum 12, 39)
Filius viginti et unius anni erat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem; et nomen matris eius Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber Ieremiae 52, 1)
Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: “Nolumus hunc regnare super nos!”. (Evangelium secundum Lucam 19, 14)
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me!”. (Evangelium secundum Lucam 19, 27)
Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. (Epistula I ad Corinthios 15, 25)