pronađen 76 Rezultati za: Daniel in the grave of lions
et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus: vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas. (Prophetia Ezechielis 14, 20)
Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias. (Prophetia Danielis 1, 6)
Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus: et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur. (Prophetia Danielis 1, 8)
Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam: (Prophetia Danielis 1, 11)
Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias: et steterunt in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 19)
Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis. (Prophetia Danielis 1, 21)
Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quærebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent. (Prophetia Danielis 2, 13)
Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 14)
Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi. (Prophetia Danielis 2, 16)
ut quærerent misericordiam a facie Dei cæli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis. (Prophetia Danielis 2, 18)
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum cæli, (Prophetia Danielis 2, 19)
Post hæc Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo. (Prophetia Danielis 2, 24)