pronađen 1929 Rezultati za: Deus sterilitas
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. (Epistula II Petri 2, 4)
Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. (Epistula I Ioannis 1, 5)
Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. (Epistula I Ioannis 3, 20)
Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. (Epistula I Ioannis 4, 8)
In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)
Carissimi, si sic Deus dilexit nos: et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)
Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. (Epistula I Ioannis 4, 12)
Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo. (Epistula I Ioannis 4, 15)
Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. (Epistula I Ioannis 4, 16)
Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. (Epistula I Ioannis 4, 19)
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. (Epistula I Ioannis 5, 11)