pronađen 497 Rezultati za: Eva

  • in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)

  • Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias: (Epistula II ad Corinthios 8, 18)

  • Misi autem fratres: ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis: (Epistula II ad Corinthios 9, 3)

  • per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestræ, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes, (Epistula II ad Corinthios 9, 13)

  • Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi. (Epistula II ad Corinthios 10, 14)

  • etiam in illa, quæ ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quæ præparata sunt gloriari. (Epistula II ad Corinthios 10, 16)

  • Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. (Epistula II ad Corinthios 11, 3)

  • Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. (Epistula II ad Corinthios 11, 4)

  • Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? (Epistula II ad Corinthios 11, 7)

  • Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium: (Epistula ad Galatas 1, 6)

  • quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. (Epistula ad Galatas 1, 7)

  • Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. (Epistula ad Galatas 1, 8)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina