pronađen 59 Rezultati za: Exodus fugit
Ismahel autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon. (Liber Ieremiae 41, 15)
in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 24, 27)
In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo. (Prophetia Danielis 2, 1)
Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit. (Prophetia Osee 12, 12)
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)
Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves ; (Evangelium secundum Ioannem 10, 12)
mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 13)
Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. (Actus Apostolorum 7, 29)
et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. (Apocalypsis Ioannis 12, 6)
Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. (Apocalypsis Ioannis 16, 20)
Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. (Apocalypsis Ioannis 20, 11)