pronađen 21 Rezultati za: Ficus
Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea. (Prophetia Michaeae 7, 1)
Omnes munitiones tuæ sicut ficus cum grossis suis: si concussæ fuerint, cadent in os comedentis. (Prophetia Nahum 3, 12)
Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis ; mentietur opus olivæ, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in præsepibus. (Prophetia Habacuc 3, 17)
Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivæ non floruit? ex die ista benedicam. (Prophetia Aggaei 2, 20)
a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 16)
Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit. (Evangelium secundum Marcum 11, 21)
Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam. (Evangelium secundum Lucam 6, 44)
Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. (Epistula Iacobi 3, 12)
et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur: (Apocalypsis Ioannis 6, 13)