pronađen 67 Rezultati za: Hebron rex
Pergensque Judas contra Chananæum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai: (Liber Iudicum 1, 10)
Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac. (Liber Iudicum 1, 20)
Dormivit autem Samson usque ad medium noctis: et inde consurgens, apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron. (Liber Iudicum 16, 3)
et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David, ipse et viri ejus. (Liber I Samuelis 30, 31)
Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens: Num ascendam in unam de civitatibus Juda? Et ait Dominus ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo ascendam? Et respondit ei: In Hebron. (Liber II Samuelis 2, 1)
sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua: et manserunt in oppidis Hebron. (Liber II Samuelis 2, 3)
Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium. (Liber II Samuelis 2, 11)
Tuleruntque Asaël, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem: et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron. (Liber II Samuelis 2, 32)
Natique sunt filii David in Hebron: fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide. (Liber II Samuelis 3, 2)
Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David: hi nati sunt David in Hebron. (Liber II Samuelis 3, 5)
Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israëli et universo Benjamin. (Liber II Samuelis 3, 19)
Venitque ad David in Hebron cum viginti viris: et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo, convivium. (Liber II Samuelis 3, 20)