pronađen 364 Rezultati za: Holy Bible: Sacerdotes sacra vestimenta sua
Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. (Actus Apostolorum 7, 57)
Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. (Actus Apostolorum 18, 6)
et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. (Actus Apostolorum 22, 20)
Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, (Actus Apostolorum 22, 23)
Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium: et producens Paulum, statuit inter illos. (Actus Apostolorum 22, 30)
Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt, (Epistula ad Hebraeos 7, 20)
Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere: (Epistula ad Hebraeos 7, 23)
qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi: hoc enim fecit semel, seipsum offerendo. (Epistula ad Hebraeos 7, 27)
Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. (Epistula ad Hebraeos 7, 28)
His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: (Epistula ad Hebraeos 9, 6)
Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. (Epistula Iacobi 5, 2)
et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen. (Apocalypsis Ioannis 1, 6)