pronađen 215 Rezultati za: Jesum Christum
Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum. (Actus Apostolorum 8, 5)
Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. (Actus Apostolorum 8, 35)
Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. (Actus Apostolorum 8, 37)
Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. (Actus Apostolorum 9, 20)
Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). (Actus Apostolorum 10, 36)
Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. (Actus Apostolorum 10, 38)
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? (Actus Apostolorum 11, 17)
Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. (Actus Apostolorum 11, 20)
Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, (Actus Apostolorum 13, 23)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Actus Apostolorum 13, 33)
At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. (Actus Apostolorum 16, 31)
adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. (Actus Apostolorum 17, 3)