pronađen 608 Rezultati za: Purificacionis post partum
Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: (Epistula ad Hebraeos 10, 16)
Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, (Epistula ad Hebraeos 10, 26)
Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. (Epistula II Petri 1, 15)
Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes: (Epistula II Petri 2, 10)
Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. (Epistula II Petri 2, 21)
Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. (Epistula Iudae 1, 7)
fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ, (Apocalypsis Ioannis 1, 10)
Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc. (Apocalypsis Ioannis 1, 19)
Post hæc vidi: et ecce ostium apertum in cælo, et vox prima, quam audivi tamquam tubæ loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri post hæc. (Apocalypsis Ioannis 4, 1)
Post hæc vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terræ, tenentes quatuor ventos terræ, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem. (Apocalypsis Ioannis 7, 1)
Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum: (Apocalypsis Ioannis 7, 9)
Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc. (Apocalypsis Ioannis 9, 12)