pronađen 38 Rezultati za: abominationes
et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. (Liber Ieremiae 7, 10)
adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me: usquequo adhuc? (Liber Ieremiae 13, 27)
Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies hæc. (Liber Ieremiae 44, 22)
et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas. (Prophetia Ezechielis 5, 9)
Hæc dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic: Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël: quia gladio, fame et peste ruituri sunt. (Prophetia Ezechielis 6, 11)
Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas. (Prophetia Ezechielis 7, 3)
Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 7, 4)
et non parcet oculus meus, nec miserebor: sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens. (Prophetia Ezechielis 7, 9)
Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores. (Prophetia Ezechielis 8, 6)
Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic. (Prophetia Ezechielis 8, 9)
Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt. (Prophetia Ezechielis 8, 13)
Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: adhuc conversus videbis abominationes majores his. (Prophetia Ezechielis 8, 15)