pronađen 107 Rezultati za: clypeus fidei galea salutis

  • Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se. (Liber Proverbiorum 30, 5)

  • et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis ; (Liber Sapientiae 5, 2)

  • Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum ; (Liber Sapientiae 5, 19)

  • Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ. (Liber Sapientiae 16, 6)

  • Corona sapientiæ timor Domini, replens pacem et salutis fructum: (Liber Ecclesiasticus 1, 22)

  • nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo: (Liber Ecclesiasticus 4, 28)

  • Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 15)

  • Timor Dei initium dilectionis ejus: fidei autem initium agglutinandum est ei. (Liber Ecclesiasticus 25, 16)

  • Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectamentum super cordis gaudium. (Liber Ecclesiasticus 30, 16)

  • Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem: (Liber Ecclesiasticus 40, 7)

  • Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. (Liber Isaiae 22, 6)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina