pronađen 148 Rezultati za: fidem paenitentiam disciplinam
Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. (Liber Proverbiorum 19, 25)
Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. (Liber Proverbiorum 23, 13)
Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. (Liber Proverbiorum 24, 32)
quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. (Liber Sapientiae 1, 2)
Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)
Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam. (Liber Sapientiae 6, 12)
Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. (Liber Sapientiae 6, 27)
Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. (Liber Sapientiae 11, 10)
Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. (Liber Sapientiae 12, 22)
Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. (Liber Ecclesiasticus 10, 33)
Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. (Liber Ecclesiasticus 15, 16)
Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo: (Liber Ecclesiasticus 16, 24)