pronađen 139 Rezultati za: longa vita
Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. (Epistula ad Colossenses 3, 3)
Cum Christus apparuerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. (Epistula ad Colossenses 3, 4)
Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. (Epistula Iacobi 4, 15)
et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis: (Epistula I Ioannis 1, 2)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. (Epistula I Ioannis 5, 11)
Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. (Epistula I Ioannis 5, 16)
Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. (Epistula I Ioannis 5, 20)