pronađen 235 Rezultati za: nocte somnia hereditatem
Beth. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici. (Lamentationes 1, 2)
Coph. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)
Præcepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldæi, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege. (Prophetia Danielis 2, 2)
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum cæli, (Prophetia Danielis 2, 19)
Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus. (Prophetia Danielis 5, 30)
Videbam in visione mea nocte: et ecce quatuor venti cæli pugnabant in mari magno. (Prophetia Danielis 7, 2)
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt. (Prophetia Danielis 14, 14)
Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam. (Prophetia Osee 4, 5)
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammæ. (Prophetia Osee 7, 6)
Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. (Prophetia Ioel 2, 28)
Et dixit Dominus: Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret ; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit: (Prophetia Ionae 4, 10)
Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum: (Evangelium secundum Matthaeum 2, 14)