pronađen 12486 Rezultati za: os
Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. (Liber Genesis 3, 16)
Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. (Liber Genesis 3, 18)
Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: (Liber Genesis 3, 21)
Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. (Liber Genesis 4, 1)
Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino. (Liber Genesis 4, 3)
Et ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: num custos fratris mei sum ego? (Liber Genesis 4, 9)
Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. (Liber Genesis 4, 11)
Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. (Liber Genesis 4, 12)
Dixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. (Liber Genesis 4, 15)
Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. (Liber Genesis 4, 25)
Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini. (Liber Genesis 4, 26)
Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. (Liber Genesis 5, 2)