pronađen 52 Rezultati za: stultum ductu auctoritatem operis diligentia felicitatem successu defectum
Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos. (Liber Isaiae 15, 7)
Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi: et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis. (Liber Isaiae 36, 2)
Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis. (Liber Ieremiae 22, 17)
Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus: quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis? (Prophetia Ezechielis 15, 5)
et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri. (Prophetia Ezechielis 17, 3)
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuæ, et multitudinem amentiæ. (Prophetia Osee 9, 7)
Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet, (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. (Actus Apostolorum 5, 23)
iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: (Epistula ad Romanos 2, 7)
nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: (Epistula ad Romanos 13, 3)
quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. (Epistula I ad Corinthios 1, 25)
Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. (Epistula ad Philippenses 1, 22)