pronađen 254 Rezultati za: tribus de Ruben
Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero. (Liber Deuteronomii 33, 6)
Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes: ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram. (Liber Iosue 2, 16)
Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus. (Liber Iosue 3, 12)
Elige duodecim viros singulos per singulas tribus: (Liber Iosue 4, 2)
Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses: (Liber Iosue 4, 12)
Accedetisque mane singuli per tribus vestras: et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros. (Liber Iosue 7, 14)
Surgens itaque Josue mane, applicuit Israël per tribus suas, et inventa est tribus Juda. (Liber Iosue 7, 16)
Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. (Liber Iosue 11, 23)
cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13, 8)
Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 15)
Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Hæc est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum. (Liber Iosue 13, 23)
Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël: (Liber Iosue 14, 1)