pronađen 29 Rezultati za: Patientia
quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa iræ aptata in interitum (Epistula ad Romanos 9, 22)
sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis (Epistula II ad Corinthios 6, 4)
signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus (Epistula II ad Corinthios 12, 12)
cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate (Epistula ad Ephesios 4, 2)
in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus in omni patientia et longanimitate cum gaudio (Epistula ad Colossenses 1, 11)
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 4)
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 5)
prædica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina (Epistula II ad Timotheum 4, 2)
senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia (Epistula ad Titum 2, 2)
ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones (Epistula ad Hebraeos 6, 12)
patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem (Epistula ad Hebraeos 10, 36)
patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes (Epistula Iacobi 1, 4)