pronađen 486 Rezultati za: Return of Jesus
ait illi Jesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 7)
tunc dicit ei Jesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
exinde cœpit Jesus prædicare et dicere pænitentiam agite adpropinquavit enim regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 17)
et circumibat Jesus totam Galilæam docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo (Evangelium secundum Matthaeum 4, 23)
et factum est cum consummasset Jesus verba hæc admirabantur turbæ super doctrinam ejus (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
et extendens manum tetigit eum Jesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra ejus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 3)
et ait illi Jesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)
et ait illi Jesus ego veniam et curabo eum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 7)
audiens autem Jesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israël (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)
et dixit Jesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)
et cum venisset Jesus in domum Petri vidit socrum ejus jacentem et febricitantem (Evangelium secundum Matthaeum 8, 14)
videns autem Jesus turbas multas circum se jussit ire trans fretum (Evangelium secundum Matthaeum 8, 18)