pronađen 1108 Rezultati za: ama
clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me (Liber Exodus 17, 4)
venit autem Amalech et pugnabat contra Israël in Raphidim (Liber Exodus 17, 8)
dixitque Moses ad Josue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea (Liber Exodus 17, 9)
fecit Josue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis (Liber Exodus 17, 10)
cumque levaret Moses manus vincebat Israël sin autem paululum remisisset superabat Amalech (Liber Exodus 17, 11)
fugavitque Josue Amalech et populum ejus in ore gladii (Liber Exodus 17, 13)
dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Josue delebo enim memoriam Amalech sub cælo (Liber Exodus 17, 14)
quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem (Liber Exodus 17, 16)
ipsum enim est solum quo operitur indumentum carnis ejus nec habet aliud in quo dormiat si clamaverit ad me exaudiam eum quia misericors sum (Liber Exodus 22, 27)
oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris (Liber Exodus 25, 6)
adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar (Liber Exodus 28, 1)
facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim (Liber Exodus 30, 1)